Deut 19:15
|
Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
|
I Reg 12:3
|
Loquimini de me coram Domino, et coram Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
|
I Reg 16:17
|
Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
|
Tob 5:4
|
Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam.
|
Iob 5:1
|
Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
|
Iob 36:18
|
Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
|
Sap 12:11
|
Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
|
I Mach 10:16
|
et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.
|
I Mach 10:35
|
et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa.
|
II Mach 11:36
|
De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus.
|
Mc 11:25
|
Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
|
Lc 19:8
|
Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
|
Act 5:36
|
Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
|
Act 8:9
|
Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
|
Act 19:38
|
Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem.
|
Act 25:16
|
Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
|
Rom 1:13
|
Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
|
II Cor 12:17
|
Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos?
|
Col 3:13
|
supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
|