Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

alienus

Gen 45:1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.
Ex 21:35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
Num 3:38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.
Num 5:19 Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.
Deut 21:9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.
Deut 32:12 Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus:
Iob 15:19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
Prov 27:2 Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.
Eccli 32:22 Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem:
Isa 43:12 Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
Ezech 44:9 Hæc dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.