Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

alienorum

Deut 18:20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
Idc 10:16 Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.
Ps 143:7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:
Ps 143:11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Isa 25:2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.
Isa 25:5 Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
Ezech 7:21 Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terræ in prædam, et contaminabunt illud.
Ezech 28:10 morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Ezech 30:12 Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram, et plenitudinem ejus manu alienorum: ego Dominus locutus sum.
Io 10:5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
I Petr 4:15 Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.