Ex 21:8
|
Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
|
Ex 30:33
|
Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
|
Deut 23:20
|
sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
|
Ruth 2:22
|
Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi.
|
I Reg 22:2
|
Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
|
Eccli 23:32
|
Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio:
|
Ier 5:19
|
Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
|
Dan 11:39
|
Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
|
Lc 16:12
|
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
|
Heb 9:25
|
neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:
|