Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

alienigenarum

Iudith 9:2 Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem:
Eccli 39:5 In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit.
I Mach 3:41 Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum.
I Mach 3:45 Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara.
I Mach 4:22 Et fugerunt omnes in campum alienigenarum:
I Mach 4:26 Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant.
I Mach 4:30 Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.
I Mach 5:66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.
I Mach 5:68 Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.
I Mach 11:68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso.
II Mach 6:24 Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum,