Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

aliena

Ex 2:22 quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
Ex 18:3 et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
Ex 22:5 Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet.
Ps 136:4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
Prov 2:16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,
Prov 5:10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
Prov 5:20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?
Prov 7:5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcis facit.
Prov 21:8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
Prov 23:27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
Eccli 9:12 Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum:
Ier 2:21 Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena?
Bar 3:11 inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum?
I Mach 6:13 Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.
I Mach 15:33 Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
Act 7:6 Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis:
I Cor 10:29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?
II Cor 10:16 etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari.
Heb 11:9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.