Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

aliæ

Gen 41:6 aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur,
Gen 41:19 Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim:
Ex 26:3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
II Mach 3:19 Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant: sed et virgines quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant:
II Mach 4:35 Ob quam causam non solum Judæi, sed aliæ quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta.
Mc 4:36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo.
Mc 15:41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
Lc 8:3 et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis.
Io 6:23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.