Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

agunt

II Par 20:11 e contrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione, quam tradidisti nobis.
Esth 16:5 Et in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere,
Prov 2:22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
Prov 12:22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.
Prov 13:10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Prov 16:12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
Isa 52:5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
Ier 12:1 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt?
Rom 1:32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Rom 2:2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
Rom 2:3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
Gal 5:21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.