Gen 4:2
|
Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
|
Gen 9:20
|
Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
|
Gen 25:27
|
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
|
Zach 13:5
|
sed dicet: Non sum propheta: homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
|
Io 15:1
|
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
|
Iac 5:7
|
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
|