Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

agnitionem

Eccli 38:6 Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
II Mach 9:11 Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus.
Col 2:2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:
Col 3:10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:
I Tim 2:4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
Tit 1:1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
II Petr 2:21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.