Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

agite

Deut 31:6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
I Reg 23:22 Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
II Par 19:11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his, quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.
II Par 32:7 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quæ est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
Tob 13:10 Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
Iob 21:2 Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.
Ps 30:25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Ezech 18:30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
Amos 4:4 Venite ad Bethel, et impie agite; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
I Mach 2:64 Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis.
Mt 3:2 et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
Mt 4:17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
Act 2:38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.
I Cor 16:13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
Phil 4:9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.
I Thess 5:18 In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.