Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ageret

II Reg 8:10 et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea:
II Reg 11:7 Et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Joab, et populus, et quomodo administraretur bellum.
II Reg 13:2 et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
II Par 22:3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum ut impie ageret.
II Par 33:19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
Ps 35:4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
Apoc 2:21 Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua.