Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

agere

Gen 44:15 Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
Ex 4:15 Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
Ruth 3:4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet quid agere debeas.
I Reg 3:13 Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum, propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.
I Reg 28:22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere.
II Reg 16:20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus.
II Par 20:12 Deus noster, ergo non judicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
Esth 16:4 Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.
Ps 74:5 Dixi iniquis: Nolite inique agere, et delinquentibus: Nolite exaltare cornu.
Eccli 15:21 Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:
Eccli 29:26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium.
Isa 1:16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,
I Mach 10:35 et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa.
II Mach 4:17 In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit.
II Mach 6:13 Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
II Mach 10:8 Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos.
II Mach 10:12 Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.
II Mach 11:23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
II Mach 12:2 Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
II Mach 14:30 At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
Act 18:26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
Act 19:36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
Act 26:9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
Act 27:3 Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
II Thess 1:3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:
II Thess 2:12 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis:
I Tim 6:18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,