Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

agens

Gen 39:2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
II Par 32:5 Ædificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos:
Tob 2:14 sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ.
Tob 11:7 Dixitque Raphaël ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.
Esth 2:11 qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret.
Ezech 16:52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, scelerantius agens ab eis: justificatæ sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quæ justificasti sorores tuas.
II Mach 3:35 Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
II Mach 9:4 Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere: ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, cælesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum.
Mt 15:36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
Mc 8:6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
Mc 14:23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
Lc 17:16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
Act 9:28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
Act 28:15 Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
I Cor 11:24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.
Eph 1:16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: