Ios 1:18
|
Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
|
IV Reg 4:24
|
Stravitque asinam, et præcepit puero: Mina, et propera, ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod præcipio tibi.
|
I Par 22:13
|
Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et judicia, quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël: confortare, et virilter age; ne timeas, neque paveas.
|
I Par 28:20
|
Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
|
Esth 3:11
|
dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit; de populo age quod tibi placet.
|
Ps 26:14
|
Expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
|
Eccli 29:3
|
Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
|
Eccli 32:16
|
et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo:
|
II Mach 3:33
|
Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
|
Act 8:22
|
Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
|
Apoc 2:5
|
Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.
|
Apoc 2:16
|
Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
|
Apoc 3:3
|
In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.
|
Apoc 3:19
|
Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
|