Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

affliget

Lev 25:53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
Ios 24:20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet postquam vobis præstiterit bona.
II Reg 12:18 Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget?
Prov 10:3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.
Eccles 10:15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
Isa 24:1 Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
Mal 3:8 Si affliget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis.