Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

affligere

Lev 25:17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
Idc 16:5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
Isa 58:5 Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino?
Ier 25:29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? Non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.
Apoc 16:8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni: