Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

afflictus

I Reg 13:6 Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis.
Iob 30:25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Prov 22:3 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno.
Sap 18:11 Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
Lam 3:49 AIN. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.
Ion 4:1 Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est: