Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

afflictio

Prov 10:22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
Eccles 1:14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
Eccles 1:17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
Eccles 4:8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
Eccles 4:16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
Eccles 8:6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio,
Eccles 12:12 His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est.
Sap 3:2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum,
Ier 25:32 Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.
Ezech 7:5 Hæc dicit Dominus Deus: Afflictio una, afflictio ecce venit.