Gen 27:4
|
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
|
Gen 27:9
|
et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
|
Gen 27:13
|
Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
|
I Reg 20:21
|
Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas.
|
I Reg 20:36
|
et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas, quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum.
|
III Reg 17:13
|
Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
|
Prov 30:15
|
Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
|
Isa 43:6
|
Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere; affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
|
Io 20:27
|
Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
|
II Tim 4:13
|
Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
|