Idc 6:31
|
Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus.
|
I Reg 29:4
|
Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris?
|
III Reg 11:25
|
eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israël, regnavitque in Syria.
|
I Par 18:10
|
misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
|
Esth 9:24
|
Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
|
Iob 27:7
|
Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus.
|
Ps 73:10
|
Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
|
Eccli 37:4
|
Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit.
|
Isa 50:8
|
Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul; quis est adversarius meus? accedat ad me.
|
Mt 5:25
|
Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
|
I Petr 5:8
|
Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:
|