I Esd 3:8
|
Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini.
|
Isa 14:9
|
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
|
Ier 8:7
|
Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini.
|
Ezech 38:18
|
Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
|
Mal 3:2
|
Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:
|
Mt 24:3
|
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?
|
Mt 24:27
|
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
|
Mt 24:37
|
Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:
|
Mt 24:39
|
et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
|
Act 13:24
|
prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.
|
I Cor 1:8
|
qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
|
II Thess 2:8
|
Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:
|
II Thess 2:9
|
cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
|
Iac 5:8
|
Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.
|
II Petr 3:4
|
dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
|