II Par 15:9
|
Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
|
Ps 145:9
|
Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
|
Sap 19:13
|
Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
|
I Petr 2:11
|
Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
|