Ex 30:7
|
Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:
|
Lev 1:13
|
intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
|
Lev 1:17
|
confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
|
Lev 2:9
|
Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino:
|
Lev 2:16
|
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.
|
Lev 3:11
|
Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
|
Lev 4:10
|
sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
|
Lev 4:19
|
Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare:
|
Lev 4:26
|
Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
|
Lev 4:31
|
Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
|
Lev 5:10
|
Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
|
Lev 6:12
|
Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
|
Lev 7:5
|
Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.
|
Lev 7:31
|
qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
|
Lev 16:25
|
et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
|
Lev 17:6
|
Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino:
|