Mt 7:28
|
Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
|
Mc 6:2
|
et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?
|
Mc 7:37
|
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
|
Mc 10:26
|
Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
|
Act 4:13
|
Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant:
|