Esth 14:3
|
Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius.
|
Esth 14:14
|
Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
|
Ps 43:26
|
Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
|
Ps 69:6
|
Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.
|
Ps 118:86
|
Omnia mandata tua veritas, inique persecuti sunt me, adjuva me.
|
Mt 15:25
|
At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.
|
Mc 9:21
|
et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
|
Mc 9:23
|
Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.
|
Act 16:9
|
et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
|
Phil 4:3
|
Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
|