Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

adjutorium

Gen 2:18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.
Idc 5:23 Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus.
II Reg 10:11 Et ait Joab: Si prævaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon prævaluerint adversum te, auxiliabor te.
Tob 8:8 Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.
Iudith 7:25 Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus hæc verba, quæ locuti estis.
Iudith 8:10 Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium?
Ps 7:11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
Ps 34:2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
Ps 37:23 Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meæ.
Ps 69:2 Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.
Ps 82:9 Etenim Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium filiis Lot.
Ps 88:20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente; et exaltavi electum de plebe mea.
Ps 88:44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
Ps 93:22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.
Sap 13:16 ne forte cadat; prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium.
Sap 13:18 Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat.
Eccli 8:19 Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te.
Eccli 17:5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
Eccli 34:20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
Eccli 36:26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.
Eccli 40:24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit.
Eccli 40:27 Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adjutorium.
Eccli 51:10 Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret: respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.
Isa 17:3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
Dan 10:13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.
I Mach 7:20 Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem:
I Mach 10:24 scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona, ut sint mecum in adjutorium.
I Mach 10:74 Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium: