Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

adjutor

Gen 2:20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
Gen 49:25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
Ex 2:22 quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
Ex 18:4 alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
Deut 33:7 Hæc est Judæ benedictio: Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
Iob 26:2 Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?
Iob 29:12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
Ps 9:10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Ps 9:35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
Ps 17:3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
Ps 18:15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
Ps 27:7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
Ps 29:11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.
Ps 32:20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
Ps 45:2 Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.
Ps 61:7 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
Ps 61:9 Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra; Deus adjutor noster in æternum.
Ps 62:8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
Ps 70:7 Tamquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis.
Ps 71:12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
Ps 77:35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
Ps 108:12 Non sit illi adjutor; nec sit qui misereatur pupillis ejus.
Ps 113:17 Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
Ps 113:18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
Ps 113:19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
Ps 117:6 Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo.
Ps 117:7 Dominus mihi adjutor; et ego despiciam inimicos meos.
Ps 145:5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
Eccli 51:2 Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi,
Eccli 51:3 et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.
Dan 10:21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.
II Mach 3:39 Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit.
II Mach 10:16 Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum:
Rom 16:21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
II Cor 8:23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
Heb 13:6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.