Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

adjuravit

Gen 24:37 Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito:
I Reg 14:24 Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem:
III Reg 18:10 Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.
I Esd 10:5 Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israël, ut facerent secundum verbum hoc: et juraverunt.
Tob 8:23 Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se.
Tob 9:5 Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum.