Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

adipe

Lev 3:4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.
Lev 3:10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.
Deut 32:14 butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.
Idc 3:22 tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt.
II Reg 1:22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
Iob 21:24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
Ps 62:6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
Ps 72:7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
Ps 80:17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
Ps 147:14 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
Isa 34:6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
Isa 34:7 Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.
Isa 43:24 Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.