Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

adhæsit

Gen 34:8 Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem:
Ruth 1:14 Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est: Ruth adhæsit socrui suæ:
II Reg 18:9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui: et illo suspenso inter cælum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit.
IV Reg 3:3 Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhæsit, nec recessit ab eis.
IV Reg 18:6 et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus Moysi.
Iob 19:20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
Iob 31:7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,
Ps 21:16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
Ps 100:3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi, non adhæsit mihi
Ps 101:6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
Lam 4:8 HETH. Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis; adhæsit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum.
Lc 10:11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
Lc 15:15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.