I Reg 16:11
|
Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
|
I Reg 20:31
|
Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est.
|
II Reg 14:10
|
Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.
|
Tob 2:2
|
dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum.
|
Lc 9:41
|
Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.
|
II Tim 4:11
|
Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.
|