Gen 24:25
|
Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
|
I Reg 3:21
|
Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo, juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli.
|
I Reg 20:17
|
Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum.
|
I Reg 27:4
|
Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.
|
II Reg 24:1
|
Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israël et Judam.
|
III Reg 16:33
|
et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum.
|
IV Reg 24:7
|
Et ultra non addidit rex Ægypti, ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti.
|
II Par 2:12
|
Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut ædificaret domum Domino, et palatium sibi.
|
II Par 29:31
|
Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta mente devota.
|
Iob 42:10
|
Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.
|
Eccli 45:25
|
Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi.
|
Eccli 48:26
|
In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.
|
Ier 45:3
|
Dixisti: Væ misero mihi! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.
|
I Mach 10:88
|
Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan.
|
Lc 20:11
|
Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
|
Lc 20:12
|
Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt.
|