Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

addet

Ex 30:15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
Lev 22:14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.
Lev 27:13 Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra æstimationem quintam partem.
Lev 27:19 Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ, et possidebit eum.
Lev 27:27 Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum.
Lev 27:31 Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum.
II Reg 14:10 Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.
Iob 17:9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
Prov 16:23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
Lam 4:15 SAMECH. Recedite polluti, clamaverunt eis; recedite, abite, nolite tangere: jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis.
Lam 4:16 PHE. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
Lam 4:22 THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom; discooperuit peccata tua.