Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

addere

II Reg 7:20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.
I Par 17:18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?
Iob 29:22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
Eccles 3:14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
I Mach 8:30 Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et quæcumque addiderint, vel dempserint, rata erunt.
I Mach 11:1 Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.