Ex 21:36
|
Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
|
Lev 21:14
|
viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
|
Deut 18:8
|
Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.
|
Deut 22:30
|
Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.
|
Deut 25:5
|
Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui:
|
Iob 35:7
|
Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet?
|
Ps 23:5
|
Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
|
Sap 2:4
|
Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
|
Sap 5:19
|
Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum;
|
Eccli 35:16
|
Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.
|
Eccli 37:5
|
Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum.
|
Eccli 38:2
|
A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.
|
Isa 42:2
|
Non clamabit, neque accipiet personam; nec audietur vox ejus foris.
|
Ezech 17:13
|
Et tollet de semine regni, ferietque cum eo fœdus, et ab eo accipiet jusjurandum. Sed et fortes terræ tollet,
|
Ezech 29:19
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti: et accipiet multitudinem ejus, et deprædabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius,
|
Ezech 46:18
|
Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
|
Mich 1:11
|
Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
|
Mt 10:41
|
Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
|
Mt 10:41
|
Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
|
Mt 19:29
|
Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
|
Io 16:14
|
Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
|
Io 16:15
|
Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
|
I Cor 3:8
|
Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
|
I Cor 3:14
|
Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.
|
Iac 1:12
|
Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
|