Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

accinctus

Gen 49:19 Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.
Idc 3:16 Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmæ manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
I Reg 2:18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo.
II Reg 6:14 et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo.
II Reg 20:8 Cumque illi essent juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere.
II Reg 21:16 Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
II Reg 22:30 In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.
III Reg 20:11 Et respondens rex Israël, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.
IV Reg 1:8 At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est.
II Esd 4:18 ædificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant, et clangebant buccina juxta me.
Ps 64:7 Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia;