Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

acceptus

I Reg 18:5 Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
Tob 12:13 Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
Sap 15:8 Et cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusilum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat.
Bar 2:17 Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino:
Lc 4:24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
Act 10:35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.