Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

acceptum

Sap 9:10 Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:
Eccli 35:9 Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
Eccli 42:7 Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe.
II Mach 1:19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
Mt 13:33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
Lc 4:19 prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributioni.
Lc 13:19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.
Lc 13:21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
I Tim 2:3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
I Tim 5:4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.