Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

accedens

Lev 9:8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
Deut 2:19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
III Reg 18:36 Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc.
III Reg 20:13 Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei: Hæc dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? Ecce, ego tradam eam in manu tua hodie: ut scias, quia ego sum Dominus.
III Reg 20:28 (Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël: Hæc dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est Dominus et non est Deus vallium: dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)
Esth 5:2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: quæ accedens, osculata est summitatem virgæ ejus.
Eccli 2:1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
II Mach 4:34 Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam.
Mt 4:3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
Mt 8:19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
Mt 18:21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
Mt 19:16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?
Mt 21:28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
Mt 25:20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
Mt 26:49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
Mt 28:2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
Mt 28:18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:
Mc 1:31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Mc 14:45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
Act 21:33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.