Iob 41:23
|
Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem.
|
Ps 41:8
|
Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
|
Eccli 43:25
|
In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas.
|
Ezech 26:19
|
Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ;
|
Amos 7:4
|
Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.
|
Lc 8:31
|
Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.
|
Rom 10:7
|
aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
|
Apoc 20:3
|
et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore.
|