Deut 33:13
|
Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
|
Ps 77:15
|
Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
|
Eccli 24:39
|
A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna.
|
Ezech 31:15
|
Hæc dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum: operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.
|
Apoc 11:7
|
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.
|
Apoc 17:8
|
Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est.
|