Gen 1:2
|
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
|
Gen 7:11
|
Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:
|
Gen 8:2
|
Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.
|
Gen 49:25
|
Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
|
Ex 15:8
|
Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
|
Deut 8:7
|
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:
|
Iob 38:16
|
Numquid ingressus es profunda maris? et in novissimis abyssi deambulasti?
|
Iob 38:30
|
In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
|
Ps 76:17
|
Viderunt te aquæ, Deus; viderunt te aquæ, et timuerunt; et turbatæ sunt abyssi.
|
Ps 148:7
|
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
|
Prov 3:20
|
Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
|
Prov 8:24
|
Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant;
|
Eccli 1:2
|
Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est?
|
Eccli 23:28
|
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.
|
Eccli 24:8
|
Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi.
|
Isa 51:10
|
Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
|
Apoc 9:1
|
Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi.
|
Apoc 9:2
|
Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei:
|
Apoc 9:11
|
et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans.
|
Apoc 20:1
|
Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.
|