Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abundavit

Ps 49:19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
Ps 77:38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
Eccli 24:39 A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna.
Mt 24:12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:
Rom 3:7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?
Rom 5:15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
Rom 5:20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia:
II Cor 8:2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum:
II Cor 8:15 Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit.