Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abundantia

Gen 41:30 quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,
Gen 41:48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
Gen 41:49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.
Deut 8:9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur:
Deut 33:23 Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.
III Reg 10:27 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum: et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus.
Iob 5:26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Ps 29:7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum.
Ps 32:17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Ps 71:7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
Ps 77:25 Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia.
Ps 121:6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
Ps 121:7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Prov 1:33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
Prov 14:23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
Prov 21:5 Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.
Ier 22:21 Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.
Ezech 16:49 Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Mt 12:34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
Lc 6:45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Lc 12:15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.
Rom 15:29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
II Cor 8:2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum:
II Cor 8:14 In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est:
II Cor 8:14 In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: