Esth 1:7
|
Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur.
|
Ps 127:3
|
Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
|
Eccli 11:12
|
Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate:
|
Eccli 24:43
|
Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare:
|
II Cor 4:15
|
Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
|