Idc 9:5
|
Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal septuaginta viros, super lapidem unum: remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est.
|
I Reg 10:22
|
Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.
|
I Reg 26:1
|
Et venerunt Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce, David absconditus est in colle Hachila, quæ est ex adverso solitudinis.
|
II Par 22:12
|
Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
|
Ps 37:10
|
Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
|
Ps 53:2
|
cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
|
Prov 9:17
|
Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
|
Prov 27:5
|
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
|
Prov 27:12
|
Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
|
Isa 45:15
|
Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.
|
Isa 53:3
|
despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem; et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
|
Dan 13:37
|
Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
|
Osee 5:3
|
Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim; contaminatus est Israël.
|
I Petr 3:4
|
sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
|