Iob 3:16
|
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
|
Iob 4:12
|
Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
|
Prov 21:14
|
Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
|
Eccli 39:24
|
Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.
|
Ezech 28:3
|
ecce sapientior es tu Daniele, omne secretum non est absconditum a te:
|
Dan 10:7
|
Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
|
Dan 14:12
|
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
|
Osee 13:12
|
Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus.
|
Mc 4:22
|
Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
|
Lc 8:17
|
Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
|
Lc 12:2
|
Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.
|
Lc 18:34
|
Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
|
Col 1:26
|
mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
|
Apoc 2:17
|
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
|