Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abscondita

Ios 7:22 Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul.
Iob 3:23 Viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris?
Iob 24:1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
Iob 28:11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
Ps 43:22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.
Ps 68:6 Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita.
Eccli 3:23 Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
Eccli 30:18 Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositæ sepulchro.
Eccli 41:17 Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?
Eccli 42:9 Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum: ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat:
Eccli 43:36 Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus.
Eccli 48:28 Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.
Ier 49:10 Ego vero, discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
Dan 2:22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
Dan 14:20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.
Osee 13:14 De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! consolatio abscondita est ab oculis meis.
Abd 1:6 Quomodo scrutati sunt Esau; investigaverunt abscondita ejus?
Hab 3:4 Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus.
Mt 13:35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.
Lc 19:42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
I Cor 2:7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
I Cor 4:5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
Col 3:3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.