Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abscondit

Gen 3:8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Gen 31:34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
Ex 2:2 Quæ concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
Ex 2:12 Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo.
Ios 2:4 Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:
Ios 6:17 sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.
I Reg 3:18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat.
III Reg 18:4 Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.
IV Reg 6:29 Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum. Quæ abscondit filium suum.
IV Reg 11:2 Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur.
Iob 36:32 In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
Ps 26:5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
Ps 34:8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
Prov 11:26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.
Prov 22:3 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno.
Prov 28:13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Eccli 20:33 Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
Eccli 41:18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
Eccli 41:18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
Eccli 42:20 Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
Isa 8:17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.
Isa 49:2 Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me; et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me.
Ier 36:26 Et præcepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiæ filio Ezriel, et Selemiæ filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam: abscondit autem eos Dominus.
I Mach 16:15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.
Mt 13:33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
Mt 13:44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
Mt 25:18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
Lc 13:21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
Io 8:59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
Io 12:36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.